Feria Sexta Quattuor Temporum Quadragesimæ ~ II. classis

Divinum Officium Rubrics 1960 - 2020 USA

03-15-2019

Ad Matutinum

Incipit
℣. Dómine, lábia +︎ mea apéries.
℟. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Deus in adiutórium meum inténde.
℟. Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Laus tibi, Dómine, Rex ætérnæ glóriæ.
Start
℣. O Lord, +︎ open thou my lips.
℟. And my mouth shall declare thy praise.
℣. O God, come to my assistance;
℟. O Lord, make haste to help me.
Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Praise be to thee, O Lord, King of eternal glory.
Invitatorium {Antiphona ex Psalterio secundum tempora}
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Invitatory {Antiphon ex Psalterio secundum tempora}

℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Ant. Non sit vobis vanum mane súrgere ante lucem: * Quia promísit Dóminus corónam vigilántibus.
Hymnus {ex Psalterio secundum tempora}
Ex more docti mýstico
Servémus hoc ieiúnium,
Deno diérum círculo
Ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
Hoc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
Rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
Verbis, cibis et pótibus,
Somno, iocis, et árctius
Perstémus in custódia.

Vitémus autem nóxia,
Quæ súbruunt mentes vagas:
Nullúmque demus cállidi
Hostis locum tyránnidi.

Flectámus iram víndicem,
Plorémus ante Iúdicem,
Clamémus ore súpplici,
Dicámus omnes cérnui:

Nostris malis offéndimus
Tuam, Deus, cleméntiam:
Effúnde nobis désuper,
Remíssor, indulgéntiam.

Meménto quod sumus tui,
Licet cadúci, plásmatis:
Ne des honórem nóminis
Tui, precámur, álteri.

Laxa malum, quod fécimus,
Auge bonum, quod póscimus:
Placére quo tandem tibi
Possímus hic, et pérpetim.

Præsta, beáta Trínitas,
Concéde, simplex Únitas,
Ut fructuósa sint tuis
Ieiuniórum múnera.
Amen.
Hymn {ex Psalterio secundum tempora}
Ex more docti mýstico
Servémus hoc ieiúnium,
Deno diérum círculo
Ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus
Hoc prætulérunt, póstmodum
Christus sacrávit, ómnium
Rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius
Verbis, cibis et pótibus,
Somno, iocis, et árctius
Perstémus in custódia.

Vitémus autem nóxia,
Quæ súbruunt mentes vagas:
Nullúmque demus cállidi
Hostis locum tyránnidi.

Flectámus iram víndicem,
Plorémus ante Iúdicem,
Clamémus ore súpplici,
Dicámus omnes cérnui:

Nostris malis offéndimus
Tuam, Deus, cleméntiam:
Effúnde nobis désuper,
Remíssor, indulgéntiam.

Meménto quod sumus tui,
Licet cadúci, plásmatis:
Ne des honórem nóminis
Tui, precámur, álteri.

Laxa malum, quod fécimus,
Auge bonum, quod póscimus:
Placére quo tandem tibi
Possímus hic, et pérpetim.

Præsta, beáta Trínitas,
Concéde, simplex Únitas,
Ut fructuósa sint tuis
Ieiuniórum múnera.
Amen.
Psalmi cum lectionibus {Antiphonæ ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Suscitávit Dóminus * testimónium in Iacob: et legem pósuit in Israël.
Psalmus 77(1-8) [1]
77:1 Atténdite, pópule meus, legem meam: * inclináte aurem vestram in verba oris mei.
77:2 Apériam in parábolis os meum: * loquar propositiónes ab inítio.
77:3 Quanta audívimus et cognóvimus ea: * et patres nostri narravérunt nobis.
77:4 Non sunt occultáta a fíliis eórum: * in generatióne áltera.
77:4 Narrántes laudes Dómini, et virtútes eius: * et mirabília eius, quæ fecit.
77:5 Et suscitávit testimónium in Iacob: * et legem pósuit in Israël.
77:5 Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: * ut cognóscat generátio áltera.
77:6 Fílii qui nascéntur, et exsúrgent, * et narrábunt fíliis suis.
77:7 Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei: * et mandáta eius exquírant.
77:8 Ne fiant sicut patres eórum: * generátio prava et exásperans.
77:8 Generátio, quæ non diréxit cor suum: * et non est créditus cum Deo spíritus eius.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Suscitávit Dóminus testimónium in Iacob: et legem pósuit in Israël.
Psalms with lections {Antiphons ex Psalterio secundum tempora}
Nocturn I.
Ant. Suscitávit Dóminus * testimónium in Iacob: et legem pósuit in Israël.
Psalm 77(1-8) [1]
77:1 Auscúlta, pópule meus, doctrínam meam; * inclináte aures vestras ad verba oris mei.
77:2 Apériam ad parábolas os meum, * próferam arcána ætátis antíquæ.
77:3 Quæ audívimus et cognóvimus, * et quæ patres nostri narravérunt nobis,
77:4 Non occultábimus a fíliis eórum, * generatióni futúræ narrábimus
77:5 Laudes Dómini et poténtiam eius * et mirabília quæ fecit.
77:6 Státuit enim præcéptum in Iacob * et legem cóndidit in Israël,
77:7 Ut, quæ mandávit pátribus nostris, nota fácerent fíliis suis, * ut cognóscat generátio ventúra,
77:8 Fílii qui nascéntur, * ut surgant et narrent fíliis suis,
77:8 Ut ponant in Deo spem suam neque obliviscántur ópera Dei, * sed mandáta eius obsérvent;
77:8 Neve fiant, sicut patres eórum, * generátio rebéllis et cóntumax:
77:8 Generátio quæ cor non hábuit rectum, * neque ánimum Deo fidélem.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Suscitávit Dóminus testimónium in Iacob: et legem pósuit in Israël.
Ant. Coram pátribus eórum * fecit Deus mirabília.
Psalmus 77(9-16) [2]
77:9 Fílii Ephrem intendéntes et mitténtes arcum: * convérsi sunt in die belli.
77:10 Non custodiérunt testaméntum Dei: * et in lege eius noluérunt ambuláre.
77:11 Et oblíti sunt benefactórum eius: * et mirabílium eius quæ osténdit eis.
77:12 Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti: * in campo Táneos.
77:13 Interrúpit mare, et perdúxit eos: * et státuit aquas quasi in utre.
77:14 Et dedúxit eos in nube diéi: * et tota nocte in illuminatióne ignis.
77:15 Interrúpit petram in erémo: * et adaquávit eos velut in abýsso multa.
77:16 Et edúxit aquam de petra: * et dedúxit tamquam flúmina aquas.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Coram pátribus eórum fecit Deus mirabília.
Ant. Coram pátribus eórum * fecit Deus mirabília.
Psalm 77(9-16) [2]
77:9 Fílii Ephraim pugnántes arcu * terga vertérunt die prœ́lii.
77:10 Non servavérunt fœdus Dei, * et in lege eius renuérunt ambuláre,
77:11 Et oblíti sunt ópera eius, * et mirabília eius quæ osténdit eis.
77:12 Coram pátribus eórum fecit mirácula * in terra Ægýpti, in campo Táneos.
77:13 Scidit mare et tradúxit eos, * et státuit aquas ut ággerem.
77:14 Et duxit eos nube per diem, * per totam noctem lúmine ignis.
77:15 Scidit petras in desérto, * et adaquávit eos, ut flúctibus, copióse.
77:16 Et elícuit rivos de petra, * et dedúxit, ut flúmina, aquas.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Coram pátribus eórum fecit Deus mirabília.
Ant. Iánuas cæli apéruit * Dóminus, et pluit illis manna ad manducándum.
Psalmus 77(17-31) [3]
77:17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei: * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
77:18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * ut péterent escas animábus suis.
77:19 Et male locúti sunt de Deo: * dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
77:20 Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ: * et torréntes inundavérunt.
77:20 Numquid et panem póterit dare, * aut paráre mensam pópulo suo?
77:21 Ídeo audívit Dóminus, et dístulit: * et ignis accénsus est in Iacob, et ira ascéndit in Israël.
77:22 Quia non credidérunt in Deo: * nec speravérunt in salutári eius:
77:23 Et mandávit núbibus désuper: * et iánuas cæli apéruit.
77:24 Et pluit illis manna ad manducándum: * et panem cæli dedit eis.
77:25 Panem Angelórum manducávit homo, * cibária misit eis in abundántia.
77:26 Tránstulit Austrum de cælo: * et indúxit in virtúte sua Áfricum.
77:27 Et pluit super eos sicut púlverem carnes: * et sicut arénam maris volatília pennáta.
77:28 Et cecidérunt in médio castrórum eórum: * circa tabernácula eórum.
77:29 Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: * non sunt fraudáti a desidério suo.
77:30 Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum: * et ira Dei ascéndit super eos.
77:31 Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Iánuas cæli apéruit Dóminus, et pluit illis manna ad manducándum.
Ant. Iánuas cæli apéruit * Dóminus, et pluit illis manna ad manducándum.
Psalm 77(17-31) [3]
77:17 Sed perrexérunt peccáre in eum, * offéndere Altíssimum in desérto.
77:18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * peténtes cibum secúndum cupiditátem suam.
77:19 Et locúti sunt contra Deum; * dixérunt: Num póterit Deus paráre mensam in desérto?
77:20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ * et torréntes emanavérunt:
77:21 Num panem quoque póterit dare, * vel paráre carnem pópulo suo?
77:22 Ideo, cum audísset Dóminus, furóre exársit, * et ignis accénsus est contra Iacob, et ira efférbuit contra Israël,
77:23 Quia non credidérunt in Deum, * nec speravérunt in auxílio eius.
77:24 Sed mandávit núbibus désuper, * et iánuas cæli apéruit,
77:25 Et pluit super eos manna ad manducándum, * et panem cæli dedit eis.
77:26 Panem fórtium manducávit homo: * cibária misit eis ad saturitátem.
77:27 Excitávit Eurum de cælo * et addúxit poténtia sua Austrum.
77:28 Et pluit super eos, ut púlverem, carnes, * et, sicut arénam maris, volatília pennáta.
77:29 Et cecidérunt in castra eórum, * circa tabernácula eórum.
77:30 Et manducavérunt, et saturáti sunt valde, * et desidérium eórum implévit eis. Nondum cessáverant a desidério suo,
77:31 Et escæ eórum erant in ore ipsórum, * cum ira Dei efférbuit contra eos,
77:31 Et cædem fecit prócerum eórum, * et iúvenes Israël prostrávit.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Iánuas cæli apéruit Dóminus, et pluit illis manna ad manducándum.
Ant. Deus adiútor * est eórum: et Excélsus redémptor eórum est.
Psalmus 77(32-41) [4]
77:32 In ómnibus his peccavérunt adhuc: * et non credidérunt in mirabílibus eius.
77:33 Et defecérunt in vanitáte dies eórum: * et anni eórum cum festinatióne.
77:34 Cum occíderet eos, quærébant eum: * et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.
77:35 Et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum: * et Deus excélsus redémptor eórum est.
77:36 Et dilexérunt eum in ore suo, * et lingua sua mentíti sunt ei.
77:37 Cor autem eórum non erat rectum cum eo: * nec fidéles hábiti sunt in testaménto eius.
77:38 Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum: * et non dispérdet eos.
77:38 Et abundávit ut avérteret iram suam: * et non accéndit omnem iram suam:
77:39 Et recordátus est quia caro sunt: * spíritus vadens et non rédiens.
77:40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso?
77:41 Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum: * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Deus adiútor est eórum: et Excélsus redémptor eórum est.
Ant. Deus adiútor * est eórum: et Excélsus redémptor eórum est.
Psalm 77(32-41) [4]
77:32 Sed tamen peccavérunt ultra, * nec credidérunt miráculis eius.
77:33 Et consúmpsit velóciter dies eórum, * et annos eórum exítio repentíno.
77:34 Cum occidébat eos, quærébant eum, * et convérsi requirébant Deum;
77:35 Et recordabántur Deum esse petram suam, * et Deum Altíssimum redemptórem suum.
77:36 Sed decipiébant eum ore suo, * et lingua sua mentiebántur ei.
77:37 Et cor eórum non erat rectum cum eo, * nec fidéles erant in fœ́dere eius.
77:38 Ipse tamen míserans dimittébat culpam * nec perdébat eos,
77:39 Et crebro cohíbuit iram suam, * neque effúdit totum furórem suum.
77:40 Et recordátus est eos esse carnem, * hálitum, qui vadat nec revertátur.
77:41 Quóties provocavérunt eum in desérto, * afflixérunt eum in solitúdine!
77:41 Et íterum tentavérunt Deum, * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Deus adiútor est eórum: et Excélsus redémptor eórum est.
Ant. Redémit eos * Dóminus de manu tribulántis.
Psalmus 77(42-58) [5]
77:42 Non sunt recordáti manus eius, * die qua redémit eos de manu tribulántis.
77:43 Sicut pósuit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos.
77:44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum: * et imbres eórum, ne bíberent.
77:45 Misit in eos cœnomyíam, et comédit eos: * et ranam, et dispérdidit eos.
77:46 Et dedit ærúgini fructus eórum: * et labóres eórum locústæ.
77:47 Et occídit in grándine víneas eórum: * et moros eórum in pruína.
77:48 Et trádidit grándini iuménta eórum: * et possessiónem eórum igni.
77:49 Misit in eos iram indignatiónis suæ: * indignatiónem, et iram, et tribulatiónem: immissiónes per ángelos malos.
77:50 Viam fecit sémitæ iræ suæ, non pepércit a morte animábus eórum: * et iuménta eórum in morte conclúsit.
77:51 Et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti: * primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham.
77:52 Et ábstulit sicut oves pópulum suum: * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
77:53 Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt: * et inimícos eórum opéruit mare.
77:54 Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ: * montem, quem acquisívit déxtera eius.
77:54 Et eiécit a fácie eórum gentes: * et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis.
77:55 Et habitáre fecit in tabernáculis eórum: * tribus Israël.
77:56 Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum: * et testimónia eius non custodiérunt.
77:57 Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: * quemádmodum patres eórum convérsi sunt in arcum pravum.
77:58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis: * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Redémit eos Dóminus de manu tribulántis.
Ant. Redémit eos * Dóminus de manu tribulántis.
Psalm 77(42-58) [5]
77:42 Non sunt recordáti manus eius, * diéi quo redémit eos de manu adversárii.
77:43 Quando patrávit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos,
77:44 Et convértit in sánguinem flúmina eórum * et rivos eórum, ne bíberent.
77:45 Misit in eos muscas quæ comedérunt eos, * et ranas quæ infestárunt eos;
77:46 Et dedit brucho provéntus eórum, * et fructum labóris eórum locústæ.
77:47 Percússit grándine víneas eórum, * et sycómoros eórum pruína.
77:48 Et trádidit grándini iuménta eórum, * et greges eórum fulmínibus.
77:49 Misit in eos æstum iræ suæ, * indignatiónem et furórem et tribulatiónem: catérvam ministrórum calamitátis.
77:50 Viam apéruit iræ suæ: non servávit eos a morte, * et animália eórum trádidit pesti.
77:51 Et percússit omne primogénitum in Ægýpto, * primos partus eórum in tabernáculis Cham.
77:52 Et edúxit sicut oves pópulum suum, * et dedúxit eos ut gregem in desérto.
77:53 Et duxit eos secúros nec timuérunt, * et inimícos eórum opéruit mare.
77:54 Et perdúxit eos in terram sanctam suam, * ad montes quos acquisívit déxtera eius;
77:55 Et eiécit ante eos gentes, * et sorte attríbuit eas in hereditátem,
77:56 Et habitáre fecit in tabernáculis eárum * tribus Israël.
77:57 Sed tentavérunt et provocavérunt Deum Altíssimum, * et præcépta eius non servavérunt.
77:58 Et defecérunt et prævaricáti sunt sicut patres eórum, * aberravérunt ut arcus fallax.
77:58 Ad iram lacessivérunt eum excélsis suis, * et sculptílibus suis æmulatiónem eius excitavérunt.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Redémit eos Dóminus de manu tribulántis.
Ant. Ædificávit * Deus sanctifícium suum in terra.
Psalmus 77(59-72) [6]
77:59 Audívit Deus, et sprevit: * et ad níhilum redégit valde Israël.
77:60 Et répulit tabernáculum Silo: * tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.
77:61 Et trádidit in captivitátem virtútem eórum: * et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.
77:62 Et conclúsit in gládio pópulum suum: * et hereditátem suam sprevit.
77:63 Iúvenes eórum comédit ignis: * et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
77:64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt: * et víduæ eórum non plorabántur.
77:65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus: * tamquam potens crapulátus a vino.
77:66 Et percússit inimícos suos in posterióra: * oppróbrium sempitérnum dedit illis.
77:67 Et répulit tabernáculum Ioseph: * et tribum Éphraim non elégit.
77:68 Sed elégit tribum Iuda, * montem Sion quem diléxit.
77:69 Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, * quam fundávit in sǽcula.
77:70 Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium: * de post fœtántes accépit eum,
77:71 Páscere Iacob, servum suum, * et Israël, hereditátem suam:
77:72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui: * et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ædificávit Deus sanctifícium suum in terra.
Ant. Ædificávit * Deus sanctifícium suum in terra.
Psalm 77(59-72) [6]
77:59 Audívit Deus et exársit furóre, * et ácriter reiécit Israël.
77:60 Et relíquit habitáculum Silo, * tabernáculum, ubi habitávit inter hómines.
77:61 Et trádidit in captivitátem robur suum, * et glóriam suam in manus inimíci.
77:62 Et trádidit gládio pópulum suum, * et contra hereditátem suam exársit.
77:63 Iúvenes eórum comédit ignis, * et vírgines eórum non sunt desponsátæ.
77:64 Sacerdótes eórum gládio cecidérunt, * et víduæ eórum non ploravérunt.
77:65 Et expergefáctus est velut e somno Dóminus, * velut bellátor victus a vino.
77:66 Et percússit a tergo inimícos suos: * ignomíniam ætérnam inflíxit eis.
77:67 Et reiécit tabernáculum Ioseph, * et tribum Ephraim non elégit.
77:68 Sed elégit tribum Iuda, * montem Sion quem diléxit.
77:69 Et exstrúxit, ut cælum, sanctuárium suum, * ut terram, quam fundávit in sǽcula.
77:70 Et elégit David, servum suum, et tulit eum de caulis óvium: * sequéntem lactántes vocávit eum,
77:71 Ut pásceret Iacob, pópulum suum, * et Israël, hereditátem suam.
77:72 Et pavit eos cum probitáte cordis sui, * et prudéntia mánuum suárum duxit eos.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Ædificávit Deus sanctifícium suum in terra.
Ant. Ádiuva nos, * Deus, salutáris noster: et propítius esto peccátis nostris.
Psalmus 78 [7]
78:1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: * posuérunt Ierúsalem in pomórum custódiam.
78:2 Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatílibus cæli: * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
78:3 Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Ierúsalem: * et non erat qui sepelíret.
78:4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
78:5 Úsquequo, Dómine, irascéris in finem: * accendétur velut ignis zelus tuus?
78:6 Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt: * et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:
78:7 Quia comedérunt Iacob: * et locum eius desolavérunt.
78:8 Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.
78:9 Ádiuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: * et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum:
78:10 Ne forte dicant in géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.
78:10 Últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est: * intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.
78:11 Secúndum magnitúdinem brácchii tui, * pósside fílios mortificatórum.
78:12 Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.
78:13 Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sǽculum.
78:13 In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ádiuva nos, Deus, salutáris noster: et propítius esto peccátis nostris.
Ant. Ádiuva nos, * Deus, salutáris noster: et propítius esto peccátis nostris.
Psalm 78 [7]
78:1 Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum, * redegérunt Ierúsalem in ruínas.
78:2 Dedérunt córpora servórum tuórum escam volatílibus cæli, * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
78:3 Effudérunt sánguinem eórum ut aquam in circúitu Ierúsalem, * neque erat qui sepelíret.
78:4 Facti sumus oppróbrium vicínis nostris, * irrísio et ludíbrium his qui sunt in circúitu nostro.
78:5 Quoúsque, Dómine? irascéris perpétuo? * Ardébit velut ignis zelus tuus?
78:6 Effúnde iram tuam super gentes quæ te non agnóscunt, * et super regna quæ non ínvocant nomen tuum.
78:7 Etenim comedérunt Iacob, * et habitatiónem eius vastavérunt.
78:8 Noli recordári contra nos culpas maiórum; cito obvéniat nobis misericórdia tua: * nam míseri sumus valde.
78:9 Adiuva nos, Deus salútis nostræ, propter glóriam nóminis tui, * et líbera nos et dimítte peccáta nostra propter nomen tuum.
78:10 Quare dicant gentes: Ubi est Deus eórum? * Innotéscat inter gentes, coram óculis nostris,
78:11 Ultio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est. * Pervéniat ad te gémitus captivórum;
78:12 Secúndum poténtiam brácchii tui * solve addíctos morti.
78:13 Et retríbue vicínis nostris sépties in sinum eórum * oppróbrium quo affecérunt te, Dómine.
78:14 Nos autem, pópulus tuus et oves páscuæ tuæ, * celebrábimus te in ætérnum;
78:15 A generatióne in generatiónem * enarrábimus laudem tuam.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Ádiuva nos, Deus, salutáris noster: et propítius esto peccátis nostris.
Ant. Ego sum Dóminus * Deus tuus Israël, qui edúxi te de terra Ægýpti.
Psalmus 80 [8]
80:2 Exsultáte Deo, adiutóri nostro: * iubiláte Deo Iacob.
80:3 Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium iucúndum cum cíthara.
80:4 Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
80:5 Quia præcéptum in Israël est: * et iudícium Deo Iacob.
80:6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
80:7 Divértit ab onéribus dorsum eius: * manus eius in cóphino serviérunt.
80:8 In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
80:9 Audi, pópulus meus, et contestábor te: * Israël, si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
80:11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
80:12 Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
80:13 Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: * ibunt in adinventiónibus suis.
80:14 Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
80:15 Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
80:16 Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sǽcula.
80:17 Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ego sum Dóminus Deus tuus Israël, qui edúxi te de terra Ægýpti.
Ant. Ego sum Dóminus * Deus tuus Israël, qui edúxi te de terra Ægýpti.
Psalm 80 [8]
80:1 Exsultáte Deo adiutóri nostro, * acclamáte Deo Iacob.
80:2 Sonáte psaltério, et pulsáte týmpanum, * cítharam dulce sonántem cum lyra.
80:3 Clángite in neoménia búcina, * in plenilúnio, die solémni nostro,
80:4 Quia institútum Israël est, * præcéptum Dei Iacob.
80:5 Legem státuit hanc in Ioseph, * cum prodíret contra terram Ægýpti. Linguam quam non nóveram, audívi:
80:6 Liberávi ab ónere húmerum eius; * manus eius a cóphino cessárunt.
80:7 In tribulatióne clamásti, et erípui te; * ex nube tonánti respóndi tibi, probávi te apud aquam Meríba.
80:8 Audi, pópule meus, et monébo te: * Israël, útinam áudias me! Non erit apud te deus aliénus, neque adorábis deum peregrínum:
80:9 Ego sum Dóminus, Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
80:10 Sed non audívit pópulus meus vocem meam, * et Israël non obtemperávit mihi.
80:11 Ideo trádidi eos durítiæ cordis eórum: * ámbulent secúndum consília sua.
80:12 Utinam pópulus meus audíret me, * Israël ambuláret in viis meis:
80:13 Conféstim deprímerem inimícos eórum, * et contra adversários eórum, vérterem manum meam;
80:14 Qui odérunt Dóminum, blandiréntur ei, * et sors eórum manéret in perpétuum.
80:15 Illum autem cibárem de medúlla trítici, * et melle de petra saturárem eum.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Ego sum Dóminus Deus tuus Israël, qui edúxi te de terra Ægýpti.
Ant. Ne táceas Deus * quóniam inimíci tui extulérunt caput.
Psalmus 82 [9]
82:2 Deus, quis símilis erit tibi? * Ne táceas, neque compescáris, Deus.
82:3 Quóniam ecce inimíci tui sonuérunt: * et qui odérunt te extulérunt caput.
82:4 Super pópulum tuum malignavérunt consílium: * et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
82:5 Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente: * et non memorétur nomen Israël ultra.
82:6 Quóniam cogitavérunt unanímiter: * simul advérsum te testaméntum disposuérunt, tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ:
82:8 Moab, et Agaréni, Gebal, et Ammon, et Ámalec: * alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
82:9 Étenim Assur venit cum illis: * facti sunt in adiutórium fíliis Lot.
82:10 Fac illis sicut Mádian, et Sísaræ: * sicut Iabin in torrénte Cisson.
82:11 Disperiérunt in Endor: * facti sunt ut stercus terræ.
82:12 Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, * et Zébee, et Sálmana:
82:13 Omnes príncipes eórum: * qui dixérunt: Hereditáte possideámus Sanctuárium Dei.
82:14 Deus meus, pone illos ut rotam: * et sicut stípulam ante fáciem venti.
82:15 Sicut ignis, qui combúrit silvam: * et sicut flamma combúrens montes:
82:16 Ita persequéris illos in tempestáte tua: * et in ira tua turbábis eos.
82:17 Imple fácies eórum ignomínia: * et quǽrent nomen tuum, Dómine.
82:18 Erubéscant, et conturbéntur in sǽculum sǽculi: * et confundántur, et péreant.
82:19 Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus in omni terra.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ne táceas Deus quóniam inimíci tui extulérunt caput.
Ant. Ne táceas Deus * quóniam inimíci tui extulérunt caput.
Psalm 82 [9]
82:1 Noli, Dómine, tacére; * noli silére, Deus, neque quiéscere!
82:2 Nam ecce inimíci tui tumultuántur, * et qui odérunt te, extóllunt caput.
82:3 Contra pópulum tuum moliúntur consília, * et consúltant contra protéctos tuos.
82:4 Veníte, aiunt, disperdámus eos, ne sint pópulus, * neve memorétur nomen Israël ultra.
82:5 Vere, consúltant uno corde, * et contra te íneunt fœdus: tentória Edom et Ismælitæ,
82:6 Moab et Agaréni, Gebal et Ammon et Amalec, * Philistǽa cum íncolis Tyri;
82:7 Etiam Assýrii se consociavérunt cum eis, * brácchia præbuérunt fíliis Lot.
82:8 Fac illis sicut Mádian, * sicut Sísaræ, sicut Iabin ad torréntem Cison,
82:9 Qui interémpti sunt apud Endor, * facti sunt sterquilínium terræ.
82:10 Príncipes eius símiles fac Oreb et Zeb, * símiles Zébee et Sálmana omnes duces eórum,
82:11 Qui dixérunt: * occupémus nobis regiónes Dei.
82:12 Deus meus, fac eos símiles fóliis túrbine rotátis, * stípulæ ante ventum.
82:13 Sicut ignis qui combúrit silvam, * et sicut flamma quæ exúrit montes,
82:14 Ita perséquere eos tempestáte tua, * et procélla tua contúrba eos.
82:15 Imple fácies eórum ignomínia, * ut quærant nomen tuum, Dómine.
82:16 Erubéscant et conturbéntur in ætérnum, * et confundántur et péreant.
82:17 Et cognóscant te, cuius nomen est Dóminus, * esse solum Excélsum super totam terram.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. As it was in the beginning, is now, * and ever shall be, world without end. Amen.
Ant. Ne táceas Deus quóniam inimíci tui extulérunt caput.
℣. Scápulis suis obumbrábit tibi.
℟. Et sub pennis eius sperábis.
℣. Scápulis suis obumbrábit tibi.
℟. Et sub pennis eius sperábis.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℟. Sed líbera nos a malo.
Absolutio. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.
Our Father, who art in heaven, Hallowed be thy name. Thy kingdom come. Thy will be done on earth as it is in heaven. Give us this day our daily bread. And forgive us our trespasses, as we forgive those who trespass against us.
℣. And lead us not into temptation:
℟. But deliver us from evil.
Absolution. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.

℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Lectio 1
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Ioannes 5:1-15
In illo témpore: Erat dies festus Iudæórum, et ascéndit Iesus Ierosólymam. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi
Tractatus 17 in Ioannem, post initium
Videámus quid volúerit significáre in illo uno, quem étiam ipse servans unitátis mystérium, de tot languéntibus unum sanáre dignátus est. Invénit in annis eius númerum quemdam languóris: trigínta et octo annos habébat in infirmitáte. Hic númerus quómodo magis ad languórem pertíneat, quam ad sanitátem, paulo diligéntius exponéndum est. Inténtos vos volo: áderit Dóminus, ut cóngrue loquar, et sufficiénter audiátis. Quadragenárius númerus sacrátus nobis in quadam perfectióne commendátur; notum esse árbitror caritáti vestræ: testántur sæpíssime divínæ Scriptúræ: ieiúnium hoc número consecrátum esse, bene nostis. Nam et Móyses quadragínta diébus ieiunávit, et Elías tótidem: et ipse Dóminus noster et Salvátor Iesus Christus hunc ieiúnii númerum implévit. Per Móysen significátur Lex, per Elíam significántur Prophétæ, per Dóminum significátur Evangélium. Ideo in illo monte tres apparuérunt, ubi se discípulis osténdit in claritáte vultus et vestis suæ: appáruit enim médius inter Móysen et Elíam, tamquam Evangélium testimónium habéret a Lege et Prophétis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne súbito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pœniténtiæ, et inveníre non possímus:
* Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.
℣. Adiuva nos, Deus salutáris noster, et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
℟. Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.

℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.

Reading 1

℣. But thou, O Lord, have mercy upon us.
℟. Thanks be to God.

℟. Emendémus in mélius, quæ ignoránter peccávimus: ne súbito præoccupáti die mortis, quærámus spátium pœniténtiæ, et inveníre non possímus:
* Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.
℣. Adiuva nos, Deus salutáris noster, et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
℟. Atténde, Dómine, et miserére, quia peccávimus tibi.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Lectio 2
Sive ergo in Lege, sive in Prophétis, sive in Evangélio, quadragenárius númerus nobis in ieiúnio commendátur. Ieiúnium autem magnum et generále est, abstinére ab iniquitátibus et illícitis voluptátibus sǽculi, quod est perféctum ieiúnium: Ut abnegántes impietátem et sæculáres cupiditátes, temperánter et iuste et pie vivámus in hoc sǽculo. Huic ieiúnio quam mercédem addit Apóstolus? Séquitur et dicit: Exspectántes illam beátam spem, et manifestatiónem glóriæ beáti Dei et Salvatóris nostri Iesu Christi. In hoc ergo sǽculo quasi quadragésimam abstinéntiæ celebrámus, cum bene vívimus, cum ab iniquitátibus et ab illícitis voluptátibus abstinémus: sed quia hæc abstinéntia sine mercéde non erit, exspectámus beátam illam spem, et revelatiónem glóriæ magni Dei et Salvatóris nostri Iesu Christi. In illa spe, cum fúerit de spe facta res, acceptúri sumus mercédem denárium. Ipsa enim merces rédditur operáriis in vínea laborántibus, secúndum Evangélium, quod vos credo reminísci: neque enim ómnia commemoránda sunt tamquam rúdibus et imperítis. Denárius ergo, qui accépit nomen a número decem, rédditur, et coniúnctus quadragenário fit quinquagenárius: unde cum labóre celebrámus Quadragésimam ante Pascha; cum lætítia vero, tamquam accépta mercéde, Quinquagésimam post Pascha.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius:
* Quia benígnus et miséricors est, et præstábilis super malítia Dóminus Deus noster.
℣. Non vult Dóminus mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat.
℟. Quia benígnus et miséricors est, et præstábilis super malítia Dóminus Deus noster.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Divínum auxílium máneat semper nobíscum. Amen.

Reading 2

Benedictio. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Lectio 3
Mementóte quod proposúerim númerum trigínta ócto annórum in illo lánguido. Volo expónere, quare númerus ille trigésimus et octávus, languóris sit pótius quam sanitátis. Ergo, ut dicébam, cáritas implet Legem: ad plenitúdinem Legis in ómnibus opéribus pértinet quadragenárius númerus. In caritáte autem duo præcépta nobis commendántur: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota mente tua: et díliges próximum tuum sicut teípsum. In his duóbus præcéptis tota Lex pendet, et Prophétæ. Mérito et illa vídua omnes facultátes suas, duo minúta misit in dona Dei: mérito et pro illo lánguido a latrónibus sauciáto stabulárius duos nummos accépit, unde sanarétur: mérito apud Samaritános bíduum fecit Iesus, ut eos caritáte firmáret. Binário ergo isto número cum áliquid boni significátur, máxime bipertíta cáritas commendátur. Si ergo quadragenárius númerus habet perfectiónem Legis, et Lex non implétur nisi in gémino præcépto caritátis: quid miráris, quia languébat, qui ad quadragínta, duo minus habébat?
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℟. Deo grátias.

℟. Paradísi portas apéruit nobis ieiúnii tempus: suscipiámus illud orántes, et deprecántes:
* Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
℣. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia.
℟. Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℟. Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
℣. Iube, Dómine, benedícere.
Benediction. Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum. Amen.

Reading 3
Mementóte quod proposúerim númerum trigínta ócto annórum in illo lánguido. Volo expónere, quare númerus ille trigésimus et octávus, languóris sit pótius quam sanitátis. Ergo, ut dicébam, cáritas implet Legem: ad plenitúdinem Legis in ómnibus opéribus pértinet quadragenárius númerus. In caritáte autem duo præcépta nobis commendántur: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota mente tua: et díliges próximum tuum sicut teípsum. In his duóbus præcéptis tota Lex pendet, et Prophétæ. Mérito et illa vídua omnes facultátes suas, duo minúta misit in dona Dei: mérito et pro illo lánguido a latrónibus sauciáto stabulárius duos nummos accépit, unde sanarétur: mérito apud Samaritános bíduum fecit Iesus, ut eos caritáte firmáret. Binário ergo isto número cum áliquid boni significátur, máxime bipertíta cáritas commendátur. Si ergo quadragenárius númerus habet perfectiónem Legis, et Lex non implétur nisi in gémino præcépto caritátis: quid miráris, quia languébat, qui ad quadragínta, duo minus habébat?
℣. But thou, O Lord, have mercy upon us.
℟. Thanks be to God.

℟. Paradísi portas apéruit nobis ieiúnii tempus: suscipiámus illud orántes, et deprecántes:
* Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
℣. In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia.
℟. Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
℣. Glory be to the Father, and to the Son, * and to the Holy Ghost.
℟. Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
Oratio {ex Proprio de Tempore}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Esto, Dómine, propítius plebi tuæ: et, quam tibi facis esse devótam, benígno réfove miserátus auxílio.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℟. Amen.
Prayer {ex Proprio de Tempore}
℣. O Lord, hear my prayer.
℟. And let my cry come unto thee.
Let us pray.
Esto, Dómine, propítius plebi tuæ: et, quam tibi facis esse devótam, benígno réfove miserátus auxílio.
Through Iesus Christ, thy Son our Lord, Who liveth and reigneth with thee, in the unity of the Holy Ghost, God, world without end.
℟. Amen.
Conclusio
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Benedicámus Dómino.
℟. Deo grátias.
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℟. Amen.
Conclusion
℣. O Lord, hear my prayer.
℟. And let my cry come unto thee.
℣. Let us bless the Lord.
℟. Thanks be to God.
℣. May the souls of the faithful, through the mercy of God, rest in peace.
℟. Amen.

Matutinum    Laudes
Prima    Tertia    Sexta    Nona
Vesperae    Completorium
Omnes    Plures    Appendix

Options    Sancta Missa    Ordo

Versions
Tridentine - 1570
Tridentine - 1888
Tridentine - 1906
Divino Afflatu - 1954
Reduced - 1955
Rubrics 1960 - 1960
Rubrics 1960 - 2020 USA
Monastic - 1963
Ordo Praedicatorum - 1962
Language 2
Latin
Dansk
Deutsch
English
Español
Français
Italiano
Magyar
Polski
Português
Latin-Bea
Polski-Newer
Votives
Hodie
Apostolorum
Evangelistarum
Unius Martyris
Plurimorum Martyrum
Confessoris Pontificis
Doctorum Pontificium
Confessoris non Pontificis
Doctoris non Pontificis
Unam Virginum
Plures Virgines
Non Virginum Martyrum
Non Virginum non Martyrum
Dedicationis Ecclesiae
Officium defunctorum
Beata Maria in Sabbato
Beatae Mariae Virginis
Officium parvum Beatae Mariae Virginis

Versions      Credits      Download      Rubrics      Technical      Help